Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLV.4761 De gloria monachi cuius anima ad instar sagittae fuit ante Deum.

Monachus quidam ordinis nostri alteri cuidam monacho sibi familiari post mortem apparens in gloria multa, cum de statu suo requireretur, respondit: Nunquam sagitta de arcu emissa tam cito volare potuit ad locum destinatum, quam cito anima mea de corpore egressa, fuit ante Deum. Nec -[f° 353]- mirum. Quadraginta enim annis Christo in ordine servierat, ad instar sagittae multos salubriter vulnerans exemplo rectae conversationis, pennis sublevatus contemplationis. In sagitta tria sunt, lignum, pennae, ferrum. In ligno propter fructum exprimitur boni operis plenitudo; per pennas, gemina id est Dei et proximi dilectio; in ferro quod acutum est, extrema compunctio. Nota quod sagitta non recte ducitur, nisi sit pennata, neque pervenire potest ad locum destinatum. Sic anima etiam si fuerit innumeris operibus bonis, id est de genere bonorum, bene decorata, et ferro acutissimi doloris timore peccatorum affecta, nunquam tamen sine alis caritatis ad locum perveniet aeternae quietis. De hoc loco David dicit in Psalmo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam4762 ?
NOVICIUS: Saepe in specie columbae iustorum animae leguntur coelos penetrasse.
MONACHUS: Verum dicis; nam et unum exemplum recentiori tempore gestum, de hoc tibi referam.

Notes:
  • 4761 Homil. I. p. 127.
  • 4762 Psal. 54, 7.
Indexed exemplum: TE019107
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para