Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLVII De manu scriptoris in Arinsburgh.

In Arinsburgh4763 monasterio ordinis Praemonstratensis4764, sicut audivi a quodam sacerdote eiusdem congregationis, scriptor quidam erat Richardus nomine, Anglicus natione. Hic plurimos libros in eodem coenobio manu propria conscripserat, mercedem sui laboris praestolans in coelis. Hic cum fuisset defunctus, et in loco notabili sepultus, post viginti annos tumba eius aperta, manus eius dextera tam integra et tam vivida est reperta, ac si recenter de corpore animato fuisset praecisa4765. Reliqua caro in pulverem redacta fuit. In testimonium tanti miraculi manus eadem usque hodie in monasterio reservatur. Bene erat manus huius scriptoris pennata, id est opus eius caritate informatum.
NOVICIUS: Satis Deus ostendit in instrumento, quanta fuerit merces laboris in coelo.
MONACHUS: Audi aliud.

Notes:
  • 4763 BE Arinsberg, P Arnisberg, ACF Armisberg. Intelligit auctor, ut puto, coenobium Arnsburg, prope urbem Rinteln situm.
  • 4764 B nostri.
  • 4765 BDP praescisa.
Indexed exemplum: TE019109
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para