Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLIX De praedicatore ordinis Praemonstratensis.

Sacerdoti cuidam ordinis Praemonstratensis in hac quae modo fuit expeditione, praeceptum erat contra Sarracenos crucem praedicare. Cumgne in ipsa praedicatione corporali molestia tactus, hominem depoueret, cuidam socio suo post mortem apparuit. Quem cum ille interrogasset, quomodo haberet, vel si aliquid4768 molestiae moriens pertulisset, respondit: Videbatur mihi poena mea satis longa. Cumque morerer, non4769 nisi daemones circa me vidi, qui animam egredientem coeperunt abducere. Ex quibus unus dixit: Nunquam bene servasti professionem tuam, neque obedientiam Abbati tuo promissam. Et subiunxit statim alter: Nunquam praedicasti sincere Dominum tuum, id est gratis. Et intellexi statim accusante conscientia, quia uterque verum dixisset. Cumque in hunc modum diversi diversa contra me proponerent, et ego iam positus fuissem in desperatione4770, eo quod non esset qui pro me responderet, maxime cum circumspiciens, neque beatam Dei Genitricem, neque aliquem angelorum, sive aliorum sanctorum vidissem, ecce Christus adveniens, manu tenuit me dicens: Sequere me, quia tu praedicasti me. Mox turba omnis spirituum illorum immundorum disparuit ad instar fumi, et ego Christum secutus sum ad gloriam. Nullam enim aliam poenam excepto illo terrore passus sum. His etiam qui libenter orant, referam exemplum satis incentivum.

Notes:
  • 4768 BE quid.
  • 4769 B nil.
  • 4770 BDF desperationem.
Indexed exemplum: TE019111
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para