Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LVI De dotibus electorum post resurrectionem.

In novissimo die, ut dicit Apostolus, omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur4779. Soli electi immutabuntur, per glorificationem utriusque hominis. Gloria corporis consistit in quatuor dotibus, id est in subtilitate, claritate, immortalitate, agilitate. Quatuor erunt dotes corporis, ut omnis eius natura glorificetur. Corpus constat ex quatuor complexionibus, id est sanguine, colera, melancolia, flecmate4780; quae cum quatuor elementis concordant. Sanguis concordat cum aere, colera cum igne, melancolia cum terra, flecma cum aqua. Est adhuc alia horum cum aetatibus et temporibus concordantia, quae huic loco non est necessaria. Quicquid enim corpus humanum habet de aere, transibit in subtilitatem; quod de igne, in claritatem; quod de terra, in immortalitatem; quod de aqua, in agilitatem. De his quatuor dotibus scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent4781 . Fulgebunt, ecce claritas; et tanquam scintillae, ecce subtilitas. Nihil subtilius scintilla. In arundineto discurrent, ecce agilitas. Discursus agilitatem exprimit. Per hoc quod sequitur: Et regnabunt in aeternum, exprimitur immortalitas, vel impassibilitas. Dotes vero animae sunt, agnitio, dilectio, fruitio. Anima beata Deum agnoscet, agnitum diliget4782, dilecto fruetur. Post resurrectionem generalem, septenarius iste trinitati personarum iungetur, et felix tunc ille denarius electis repromissus perficietur4783. Erit tamen in dispari claritate, par gaudium, ut ait Augustinus; quod non est intelligendum de affectione cordium, sed de rebus de quibus gaudetur. Unusquisque ibi gaudebit de gloria alterius. Quod dotes debeant inaequales esse, dicit Apostolus: Sicut, inquit, stella a stella differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum4784 .
NOVICIUS: De die iudicii vellem nunc aliquid4785 certificari. -[f° 360]-
MONACHUS: De die illo nemo scit, quia dies Domini sicut fur in nocte, id est inopinate et improvise, ita veniet4786 .
NOVICIUS: Ubi exit iudicium?
MONACHUS: Super vallem Josaphat in aere.
NOVICIUS: Quot erunt ordines in iudicio?
MONACHUS: Quatuor. Quidam ut summe boni iudicabunt et salvabuntur; summe mali sine iudicio damnabuntur; mediocriter boni iudicabuntur et salvabuntur; mediocriter mali iudicabuntur et damnabuntur.
NOVICIUS: In qua forma apparebit Christus?
MONACHUS: In forma servi omnibus apparebit, sed glorificata.
NOVICIUS: Exhibebit omnibus eundem vultum?
MONACHUS : Non. Bonis apparebit mitis, mails terribilis. Hoc tibi ostendam per exemplum.

Notes:
  • 4779 Cor. I, 15, 51.
  • 4780 B fleumate; sic et paulo post.
  • 4781 Sapient. 3, 7.
  • 4782 BE agnoscit - diligit.
  • 4783 Matth. 20, 2.
  • 4784 Cor. I, 15, 41- 42.
  • 4785 B add mihi.
  • 4786 Thessal. I, 5, 2.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para