Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LVII De Eynolpho Templario.

Circa hoc biennium sacerdos quidam mortuus est in Briseke villa Dioecesis Coloniensis, de ordine Templariorum, nomine Eynolphus, vir satis religiosus. Quae de illo dicturus sum, ipse mihi ore suo non semel sed saepius recitavit. Cum adhuc puer esset, in domo materterae suae infirmatus, sacram communionem suscepit. Et cum se inungi peteret, quibusdam dissuadentibus dilatum est; sicque sine eodem sacramento exspiravit. Affuit et angelus Domini qui et dixit: Male actum est cum puero isto, eo quod sine sacra inunctione obierit. Et inunxit eum, iam tamen anima egrediente. Egressam vero divino vultui praesentavit. Quem vultum puer quasi per velamen contemplabatur, eique severus valde videbatur. Et ecce mox diabolus affuit. Qui cum puerum accusare vellet nec causam inveniret, ait ad Deum: Domine, puer iste obulum4787 germano suo furabatur, nec unquam inde egit poenitentiam. Justus es, et iuste iudicare debes. Non dimittes reatum, quia non restituit ablatum. Cui Dominus respondit: Velles ut pro tantillo puerum hunc damnarem? Mea iustitia non est absque misericordia. Supplicantibus pro anima viginti quatuor senioribus qui in circuitu sedis erant4788, culpa remittitur; moxque ad praeceptum Dei deducta, in puteum igneum proiecta est. In quo tantam poenam pertulit, -[f° 361]- ut postea eam verbis explicare nequiret. Post horam ab angelo a quo missa4789 fuerat, extrada, iudici praesentata est. Cuius faciem tunc amoto velamine perspicue vidit, tantam familiaritatem, iocunditatem atque dulcedinem puero exhibens, ut eam deosculari potuisset si voluisset. Et cum ante culpam in humana forma Christum vidisset, post purgatorium in divinitate eundem meruit contemplari. Juxta quem vidit gloriosam eius Genitricem in solio splendido residentem, et in circuitu eorum4790 multitudinem Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, aliorumque iustorum. Diabolus vero timens animam perdere, ait ad Deum: Bonum est ut reducatur ad corpus, ut amplius adhuc tibi serviat. Cui Dominus respondit: Hoc non dicis propter eius salutem, sed propter tuam nequitiam. Speras enim quod per corpus peccando, cedere possit4791 in partem tuam. Data tamen sententia, anima corpori restituitur, mirantibus cunctis qui aderant, quia per signa quae in puero viderunt, verbis eius credere compulsi sunt. Puer vero tum amore gloriae4792, tum timore poenae, patriam suam deserens, conversionis gratia ad quandam domum ordinis nostri venit. Cuius desiderium cum conversus4793, homo nequam ac superbus, qui hospitio pracerat, cognovisset, eo audiente sic ait: Videte quando tales garciones monachi fuerint effecti, statim volunt esse domini nostri. In cuius verbis adeo puer scandalizatus est, ut a proposito resiliret, et ad ordinem Templariorum se transferret4794.
NOVICIUS: Multae visiones de consummatione saeculi quotidie recitantur; nescio si eis fides sit adhibenda.
MONACHUS: Quia de adventu Antichristi, et consummatione saeculi, multi sunt decepti, quae de his audivi scribere nolui. Forte imo non forte4795, propter orationes sanctorum, iudicii tempus differtur, sicut ex subsequenti visione colligitur.

-[f° 362]-

Notes:
  • 4787 C obo1um.
  • 4788 Apoc. 4, 4.
  • 4789 B immissa.
  • 4790 BD eius.
  • 4791 BDE posset.
  • 4792 gloriae add D. Intellige gloriam patriae coelestis.
  • 4793 B add quidam.
  • 4794 iuxta villam Breisig domus fuit Templariorum.
  • 4795 Homil. 1V. p. 126: « sed forte, imo sine forte. »
Indexed exemplum: TE019118
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para