Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM VII De poena sculteti de Kolmere qui missus est in Vulcanum.

Tempore quodam Suevis quibusdam peregrinationis gratia profectis Jerosolymam, cum in reditu navigarent iuxta montem Vulcanum, cuius perpetua sunt incendia, voces huiusmodi -[f° 323]- de illo resonuerunt: Beneveniat, beneveniat amicus noster scultetus de Kolmere; frigus est, ignem ei copiosum praeparate. Illi personam cognoscentes, diem et horam notaverunt, et cum ad propria redissent, eundem scultetum die et hora eadem defunctum fuisse repererunt. Tunc accersientes eius uxorem, quid audierint4619 indicaverunt. Quibus illa respondit: Si sic res se habent, dignum est ut illi succurram. Moxque omnibus relictis loca circuivit sanctorum, eleemosynis et orationibus pro anima illius Deo supplicando.

Notes:
  • 4619 BCF audierunt.
Indexed exemplum: TE019066
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para