Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Prologus

Incepit prologus in Scala Celi.

Venerabili ac karissimo in Christo patri Hugoni de Columbariis sancte Aquensis ecclesie preposito, frater Johannes Junior ordinis Fratrum Predicatorum, filius vester humilis seipsum cum recommendacione humili et devota. Cum enim, reverende pater, impossibile sit nobis superlucere divinum radium nisi sub velamine similitudinis et figure, ut testatur in angelica ierarchia. Hinc est quod mentis nostre racio in tam excellenti luce non figitur nisi eam aspiciat per similitudines et exempla. Unde unigenitum Dei verbum ut sedentes in tenebris et in umbra mortis ad celestia elevaret, in exemplis et parabolis loquebatur eo quod fortius moveant, avidius audiantur, firmius retineantur, et a terrenis mentem erigant ad eterna, ut Augustinus attestatur. Quia vero noster animus videtur ad celestia inhiare eo quod delectetur narracionibus et sanctorum exemplis, idcirco ad gloriam et honorem omnipotentis Dei et beatissime Virginis matris ejus, beati Dominici patris mei ac beatissime Marie Magdalene hanc Scalam Celi composui, ut per eam interdum, postposito alio studio terreno et curioso, ascendamus ad contemplenda aliqua de eternis. Latera autem hujus scale sunt duo videlicet cognitio supernorum et amor eorum, ex quibus excluduntur diversa peccata et fecundantur virtutes. Gradus hujus scale sunt diverse materie que secundum alphabeti ordinem contexuntur. Que contempnantur ne legentibus expono libros a quibus flores elegi secundum quod a Deo est mihi donatum: ex Vitis Patrum Jeronimi, ex Libris Dyalogorum Gregorii, ex Floribus sanctorum Jacobi de Voragine, ex Historiis Scolasticis, ex Speculo Exemplorum Jacobi de Vitriaco, ex Glosa Jeronimi super Bibliam, ex Summa fratris Vincencii, ex Libro magno de Donis Spiritus sancti, ex Mariali Magno, ex Libro de Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum, ex Alphabeto Narracionum. Verum aliqua interdum inserui applicando ad mores vel recitando que ita conscripta non reperi, sed in predicationibus aliorum audivi. Suspiciat ergo vestra benignitas meos labores et hanc recollectionem exemplorum brevem. Et supplico vobis et cuicunque legenti ut parceant mee ignorancie et me participem faciant in spiritualibus bonis ut attingere possim terminum eterne beatitudinis, ubi non in exemplis, sed in luce splendide contemplabimur infallibilem veritatem. Gradus vero hujus partis patebunt in processu.

Explicit prologus.

Notes:
  • La Scala Celi est dedicacée à Hugues de Collobrires prévôt de la métropole d'Aix-en-Provence de 1325 à 1330.
  • Ps. 107, 10Luc. 1, 79
  • Référence à saint Dominique fondateur de l'ordre des Dominicains auquel appartient Jean Gobi.
  • Marie Madeleine aprs sa retraite sur la Sainte Beaume fut enterrée à Saint Maximin où Jean Gobi fut prieur.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para