Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Avaricia (109)

Quintodecimo est invidie provocativa.

Unde fuit quidam rex sub cujus dominio erat dives qui ideo multos contra se habebat invidos. Unde eum apud regem accusantes dixerunt quod in ejus ore non reperiebatur veritas, cujus signum tale dederunt: "Domine interrogate eum quantum habet et probabitis quod verum non dicet. ” Qui interrogatus, respondit se non habere nisi trecentas libras; quem emuli ex falso econtra convincere conabantur; qui respondit: "Domine mi rex, illud non reputo meum quod vos, vel fortuna, vel malicia auferre potest. Habeo enim trecentas libras in manu Dei, pro cujus amore dedi, quas meas reputo. Cetera autem quibus hi invident mea non sunt sed vestra. ” Cujus prudentiam rex multum ponderans liberum dimisit.

Indexed exemplum: TE019165
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para