Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Balivo (128)

Ad idem. Refert Barlaam quod quidam rex fecit fieri quatuor capsas, quarum duas coopertas auro scilicet undique fecit repleri fetidissimis cadaveribus mortuorum , alias autem duas pice et bitumine linitas fecit impleri inestimabilibus margaritis et cetera. Cunque multi fuissent, requisivit rex que illarum majoris esset valoris, omnes responderunt deauratas. Quibus rex ait: "Sciebam ego bene vos talia dicturos. Ut ergo vestram omnes agnoscatis stulticiam, volo quod omnes aperiantur. ” Et subito ex deauratis exhalavit fetor intolerabilis, sed ex aliis odor et splendor.

rex ille est Deus, capse deaurate sunt principes et divites vite fetidissimi, capse pice linite sunt pauperes qui fetidis induti vestibus interiorem animarum servant pulcritudinem.

Indexed exemplum: TE019183
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para