Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Balivo (136)

Ad idem. Unde refert Pater Alphonsus quod quidam dives saccum perdidit plenum florenis in quo erat serpens aureus. Cum autem esset preconisatum quod quicunque eum inveniret darentur sibi centum talenta, unde eum quidam pauper reperiens in presentia regis eum adduxit. Dives autem dolens de centum talentis sibi dandis, incepit pauperem de furto arguere asserens quod in sacco erant duo serpentes aurei. Et quia omnes erant pro divite accusabant constanter pauperem regi. Qui eorum cognita malicia respondit dicens quod hic dives verax si credendum est etiam quia tot substentatores habet. Similiter quod hic pauper verax sit et justus credendum est etiam, quia cum talia invenisset noluit sibi retinere cum posset sed omnia libere tradidit. Et ideo iste saccus non est hujus divitis, quia non sunt duo serpentes sicut habet saccus suus. Ideo preconisetur ut quicunque saccum inveniret in quo sunt duo serpentes sibi restituat. Tunc dives confusus in omnium presentia patefacta sua malicia, dimisit pauperi licite centum talenta.

Indexed exemplum: TE019191
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para