Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Beneficiis (152)

Tercio justis.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam rex preparans nupcias invitavit omnem personam. Cum autem unus cecus et unus claudus vellent accedere nec possent propter multitudinem nimiam, claudus dixit ceco:” Accede ad me ut portes me in humeris tuis et ego dirigam te cum sim videns, ut tua fortitudo suppleat clauditatem meam et mea cognitio dirigat cecitatem tuam. ” Cunque sic fecissent et ingressi fuissent pallacium, audita eorum justicia, beneficiati sunt per regem.

Claudus est pauper religiosus qui perdidit pedem rerum temporalium, cecus est homo deditus divitiis, convivium est gratia Dei. Quando enim dives sustinet religiosum et religiosus dirigat secularem, tunc ambo beneficiantur per Deum.

Indexed exemplum: TE019207
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para