Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Beneficiis (154)

Quinto literatis.

Legitur in fabula quod quidam asinus oneratus plumis ascendebat quendam montem. Cum vidisset aves elevari super arbores, interrogavit dominum -[f° 23]- suum quare illae aves sic delectabiliter volarent et ascenderent , cui dominus:” Quia habent alas. ” Tunc asinus:” Nonne ego sum oneratus plumis, quare ergo ego non possum ascendere et volare sicut ipsae ?” respondit dominus: "Quia non habes alas naturales nec unitas sicut ipsae. ” Ipse autem parvipendens verbum sui domini, dum vellet ascendere et volare, fregit collum.

Iste asinus est clericus ignorans habens diversos libros, nobilitatem genus, et multitudinem divitiarum. Avicule sunt pauperes clerici ornati virtutibus, sciencia et honestate vite. Quia vero tales hodie elevantur et exaltantur, inquirunt divites et potentes hujus mundi quare isti sic volant. Et quia hoc facit perfectio virtutum, ideo privati et non habentes frangunt sibi collum.

Indexed exemplum: TE019210
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para