Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Blasphemia (155)

Blasphemia multa mala facit in nobis.

Primo inducit demonis dominationem.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod dum in dyocesi Bissuntina quidam luderet ad taxillos, omnibus bonis suis perditis excepto uno denario, animam et corpus dedit dyabolo, et in signum hujus denarium projecit. Cunque solus per vias incederet, in specie humana occurrit ei dyabolus requirens quod tanquam servus veniret cum eo. Cum ille quereret quis esset, respondit demon dicens: "Ego sum dominus tuus, cui in signum servitutis vere obtulisti hunc denarium, et nunc veni ad te ut ducam te ad domum et habitationem meam. ” Cum igitur ille miser cum magna instantia vix obtinuisset quod per duos dies in domo sua posset stare cum sua familia, et extunc sequeretur eum quo vellet. Transivit prima dies sibi lacrimabilis et dolorosa. Cum autem secunda dies incepisset, occurrit ei mulier tenens in gremio parvulum petens ab eo elemosinam, cui ille: "Quicquid habeo libenter dabo tibi si convocatis omnibus amicis tuis et meis custodieritis me per totam diem. ” Cunque illa vocasset eos et custodissent usque ad vesperam, ille juvenis incepit clamare: "Ecce veniunt cum equis igneis! sinite me ire ne violenter me rapiant. ” Cunque eum detinerent parentes, inter manus eorum percutientes eum demones occiderunt.

Notes:
  • Diocèse de Besançon, France.
Indexed exemplum: TE019211
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para