Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (172)

Secundo fructificat.

Auctor. Dives quidam fuit semel habens multas possessiones honorabiles et multos filios. Cum enim illi peterent divisionem bonorum, sicut eorum erant quatuor, ita de omnibus bonis fecit quatuor partes. Ex una parte posuit omnia molendina et hospicia, ex alia parte furnos et census, ex alia autem vineas et campos, et exalia unum ortum tantum. Cum igitur contemnerent partem orti eo quod ignorabant ejus virtutes, junior confisus de legalitate patris ortum elegit. Tunc pater: "Ditior es omnibus et perfectiori benedictione ditatus. In hoc orto sunt arbores nunquam fructus perdentes sed semper augentes, ventus non nocebit ei, et omnium fructuum specie habet habundantiam; nec indiget nisi recto et bono custode. " Quod alii audientes reputaverunt se illusos et deceptos esse.

Iste pater est Deus, pater misericordiarum et totius consolationis, et iste pater habet quatuor filios : primus est superbus, secundus est avarus, tercius est lascivus, quartus autem est justus. Sicut ergo pater iste habet quatuor filios, ita etiam bona sua dividit quadrupliciter et cetera.

In una parte ponit honorem cum omnibus bonis intellectuabilibus cum scientia, cum ingenio, cum ratione cum nobilitate, cum potentia.

In secunda parte ponit omnia bona corporalia : juventutem, pulcritudinem, sanitatem.

In tercia parte ponit omnes divitias, omnia genera vestimentorum, ciborum, ornamentorum, deliciarum.

In quarta parte ponit ortum caritatis, in quo sunt omnes arbores virtutum, ventus mortis nunquam nocet, pestilentia ire Dei nunquam ibi percutit, nunquam folia, flores et fructus perduntur ibi, et sic qui minus credit habere plus habet, et qui plus credit habere turpiter est illusus.

Indexed exemplum: TE019227
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para