Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (174)

Quarto sublevat.

Legitur quod quidam peregrinus fuit semel depredatus et vulneratus in via. Cum fuisset portatus ad domum pauperum dum aliquantulum ante diem vires sumpsisset, incepit reminisci quanta opera pietatis peregrinis et pauperibus impendisset. Tunc vidit claritatem maximam et in medio luminis unam reginam coronatam cum septem puellis; que cum accessissent ad eum interrogaverunt an cognosceret eas; tunc ille respondit quod non, dixit regina: "Ego sum caritas per te invitata frequenter et iste socie mee que veniunt ad servicium tuum. Nam patientia sanabit vulnera tua. Benignitas restituet tibi omnia ablata. Compassio induet te. Veritas lavabit te. Fides diriget te. Pax portabit te. Perseverentia custodiet te, et ego majestati Dei presentabo te. " Qui sanus et curatus mane consurgens omnia ablata ad caput suum reperit. Et sic ille lascitudine ad propria rediens, post aliquot annos est per caritatem Deo presentatus.

Indexed exemplum: TE019229
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para