Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (176)

Sexto honorat.

Legitur in Historia Troyana quod cum quidam nobilis multitudinem dominarum ad solemne festum invitasset, quidam clericus quoddam pomum aureum in cujus circumferentia circumscriptum projecit in medio, et tenor illius scripture talis erat: "Pulcriori detur. "Cunque pomum istud aureum in medio festivitatis et letitie fuisset repertum et esset lecta scriptura, orta est questio inter mulieres, eo quod quelibet earum proferebat suam pulcritudinem esse excellentiorem, et postulabat pomum. Cunque fuisset perventum ad judicium regis et ille judicasset habenti faciem pulcriorem et honesta vestimenta daretur. Reperta est una preelecta et in habitu honestissima cui pomum est datum.

Hoc enim festum est curia celestis, iste nobilis est Spiritus Sanctus, domicelle autem virtutes, pomum Filius Dei, sed pulcrior est caritas induta raubis preciosissimis non ex pilis ovium vel animalium, sed ex visceribus Christi, sic contexta ut non posset dividi sic colorata ut omnis bonitas Dei representaretur in ea, sic honorata ut veneretur in curia Dei, et operiret multitudinem peccatorum et ideo merito supra omnes virtutes hoc fecit ad Christi incarnationem et ad nostram salutem.

Indexed exemplum: TE019231
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para