Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Castitate (182)

Item ad idem. Refert Vincencius quod in Egypto in finibus Eliopoleos fuit quidam princeps consilarius pharaonis, et iste habebat filiam pulcerrimam nomine Assenech, pulcram super omnes virgines, castam super omnes mulieres, et sic nobile et mundum cor ei inerat ut omne despiceret viri consortium, et nulli unquam se presentaverat aspectui virorum . Et erat turris conjuncta domui principis patris sui magna et excelsa et tam mire magnitudinis ut decem thalamos infra suo cenaculo contineret. Primus thalamus magnus et decorus ex lapidibus porphyreticis constructus in se continebat deos Egyptiorum. Parietes ejus erant induti lapidibus preciosissimis, et laquearia -[f° 30]- aurea ibi erant, et quotidie ibi Assenech hec sacrificia immolabat. In secundo thalamo servabantur Assenech ornamenta que excedebant in preciositate et nobilitate quicquid potest reperiri ad mulierum decorem. In tercio thalamo erant omnia bona terre. In aliis autem septem morabantur virgines pulcerrime que continue Assenech serviebant. Nam omnis masculus erat privatus et fugiebat a circumferentia turris illius. In thalamo Assenech tres erant fenestre in meridie ad orientem et ad aquilonem. Ibi erat lectus aureus stratus pepulis purpureis, auro texti jacincto et purpura et bysso in quo dormiebat ipsa, nec vero unquam tetigit ipsam. Et in circuitu turris erat atrium nobile et viridarium pulcerrimum omnium diversitate arborum et pulcritudine premunitum. Claudebatur etiam illud viridarium muro altissimo, ac fons magnus clarissimus scaturiebat in eo, amenitas cantus avium excedebat omnia ministrorum genera, et diversitas fructuum ornabat et pulcrificabat eum. Dum autem Joseph regnum Egypti gubernans vellet divertere ad domum principis, gavisus princeps sue filie hoc expressit et insinuando quod gratum haberet si vellet eum habere in virum. Que indignata ex verbis auditis affirmavit se nunquam habere virum captivum, sed regem vel regis filium. Dum ergo hec agerentur, Joseph incepit ingredi domum principis, filia ad cenaculum fugit et de fenestra venientem aspexit. Erat Joseph pulcerrimus super omnes homines mundi, et sedebat super currum Pharaonis deauratum, trahebatur a quatuor equis albis quorum frena erant totaliter deaurata, et ipse Joseph erat indutus tunica alba et splendidissima et palleo purpureo et auro texto erat precinctus. Corona aurea erat super caput ejus cum duodecim lapidibus preciosis et cum figuris astrorum in gyro, in manu tenebat virgam auream, in cujus summitate erat ramus olive cum fructu pinguissimo. Et occurrens ei princeps et uxor sua adoraverunt eum. Et cum intrasset atrium clausa sunt hostia. Assenech vero viso Joseph conturbata est de refutatione facta, dixit : "Ecce sol de celo venit ad nos in cursu suo, nesciebam quod Joseph esset filius Dei, nec quod virtus hominum tantam potuerit generare pulcritudinem nec venter mulieris tantum portare lumen. " Cum ergo loti fuissent ejus pedes et oculos elevasset, requirit que erat illa mulier que apparuit in cenaculo. Cui respondit princeps: "Domine, filia mea est virgo purissima et diligens puritatem. Virum nunquam vidit preter me et te hodie . Si tibi placeat veniat -[f° v°]- coram te ut salutet te et revertatur. " Qui assentiens dictis eorum, puella vocatur et ad presentiam ejus adducitur, et a patre adducta sic loquitur : "Filia, saluta fratrem tuum qui odit omnes mulieres sicut tu omnes viros. " Et inclinavit se et dixit : "Ave benedicte a Deo excelso. " Et ait Joseph mulieri : "Benedicat te Deus qui vivificat omnia. " Tunc dixit princeps Assenech filie sue ut oscularetur Joseph. Quod cum illa vellet facere, Joseph manum posuit super pectus suum dicens : "Non decet virum colentem Deum verum et viventem osculari mulierem alienigenam et osculantem ydola surda ceca et muta. " Quod cum audisset puella confusa ploravit, et misertus ejus Joseph manum posuit super caput ejus et benedixit eam. Que gavisa ascendit cenaculum et egit penitentiam pro honore ydolorum cum proposito ab hujusmodi abstinendi, et prostrata in lecto cepit flere amare. Facto prandio recessit Joseph octavo die reversurus. Cujus recessum respiciens Assenech, in signum tristicie est induta vestibus nigris, clausit hostium super se, ydola projecit, cinerem posuit super caput, et prostrata super pavimentum per septem dies flevit amare. Octavo autem die Joseph revertitur. Ipsa quoque velociter surgit, ornat se preciosissimis ornamentis. Et tandem hec virgo casta castissimo Joseph in uxorem donatur, et sic Joseph per castitatem sublevatus est.

Notes:
  • Héliopolis en Basse Egypte
  • Joseph fils de Jacob et de Rachel, vendu par ses frères et conduit en Egypte il devint ministre de Pharaon et fit venir les Israélites.
Indexed exemplum: TE019238
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para