Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Castitate (184)

Item ad idem. Refert Vincencius quod quidam romanus imperator uxorem habuit pulcerrimam mundam et castam nimis, quam summe diligens, gubernationem dimisit totius imperii eo quod voluit ire ad regiones longinquas pro veneratione sanctorum. Pergens ergo et

fratrem suum juvenem illi commendans, in ejus amore juvenis exardet, cor ei aperit, ad actum immundum eam sollicitat, illa autem totaliter rennuente. Dum autem totaliter instaret juvenis, molestaret eam, sub pretextu cujusdam visitationis in una turri includitur, et ipsa pacifice imperium rexit. Quinque annis elapsis, imperator revertitur, civitas preparatur, de mandato imperatoris turris aperitur, juvenis expeditur et occurrens imperatori suam uxorem gravissime accusabat; et quia consentire noluerit suis nephariis actibus quibus erat totaliter dedita, eum sic in carcere tenuit, et ideo sic macilentus et pallidus conspiciebatur. Imperator autem nimis credens verbis fratris tactus dolore fere exanimis in terram corruit. Resumptisque viribus reginam occurrentem et eum amplecti volentem ita graviter percussit quod eam ad terram prostravit. Precepit duobus famulis ut deducentes eam ad nemus decollarent. Qui ad locum decollationis pervenientes, dum vi vellent eam cognoscere, illa clamavit. Et ecce ad ejus vocem miles cum multis adest, et illis interfectis liberavit reginam, quam uxori sue recommendans et unici filii sui nutricem constituens, a fratre dicti militis -[f° v°]- adamatur corrupte, et dum sollicitata ab eo ipsum repelleret, ipsa dormiente, ille filium fratris juxta eam gladio jugulavit, gladio juxta eam dimisso. Ad rivum sanguinis decurrentis per lectum excitatur mulier, et viso facto horribili clamat. Surgit miles et omnis familia. Qui attendentes ad factum dum vellent reginam interficere, per militem est salvata, sed ne ex ejus presentia innovaretur dolor, tradita est navis ad longinquam regionem portandam, qui sollicitantes eam de carnali peccato, et illa viriliter repelleret, ut submergeretur projecta est in mare; tandem penitentes et ipsam elevantes in rupe circundata mari, eam deponentes recesserunt. Cui apparens Virgo beata precepit ut herbam que erat sub capite colligeret, et custodita diligentius omnes leprosos sanaret. Transeunt naute, clamat mulier, illi compatiuntur et ad portum deducunt, et in presentia eorum unum leprosum sanavit. Cunque fama hec per totam regionem divulgaretur, hec ad locum militis properavit ubi frater militis jacebat leprosus. Introducitur regina ad eum nec cognoscitur ab aliquibus. Sanitatem perfectam promittit, si omnia peccata in presentia sua et fratris revelat : leprosus consensit. Sed dum pervenisset ad peccatum homicidii filii fratris sui et false accusationis regine, ille tacebat, tunc illa : "Adhuc habes peccatum in corde. " Tandem tremens et a fratre assecuratus omnia est confessus. Cunque regina manifestasset se eis et cognosceretur ab omnibus, leprosum tetigit et curavit. Nec fuit ibi parva effusio lacrimarum, ymmo flexis genibus veniam petentes rogabant ut maneret cum eis. Sed illa rennuens, romam perrexit ubique curans leprosos, accepta decenti comitiva a milite supradicto. Quia vero frater imperatoris effectus erat leprosus, hec ab imperatore vocatur et rogatur humiliter ut fratrem suum curaret. Nec cognoscebatur ab aliquo que esset et unde venisset. Cunque assereret se non posse facere nisi in presentia sua et in presentia imperatoris omnia peccata sua confiteretur. Rogatus ab imperatore omnia expressit, excepta solicitatione et impositione falsa imperatricis. Cunque illa assereret eum non dixisse omnia, flexis genibus ab imperatore rogatur et assecuratur de indulgentia. Qui replicans veritatem confessus est ordinem rei geste et maliciam perpetratam. Quibus dictis, cecidit imperator et cum maximis lacrimis aiebat: "Heu ! miser, quam bonam, quam sanctam, quam castam, quam prudentem uxorem perdidi, heu ! bona uxor ubi te inveniam ? Cur non sum mortuus ut tu viveres ?"Cum ergo a nullo consolationem vellet recipere, illa extracta herba sanavit fratrem, et depositis velis dixit marito -[f° 32]- : "Ego sum imperatrix uxor tua. " Cunque eam cum mirabili gaudio recepisset, et omnia que sibi acciderant enarrasset, de licentia pape diu Deo in religione servivit.

Indexed exemplum: TE019239
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para