Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (192)

Quarto debet esse pius.

Refert Seneca quod Socrates habuit multos discipulos, cumque transacto studio divites scolares per pecuniam ei satisfacerent, cum inter eos esset unus pauper nec haberet quod offerret, dixit magistro : "Magister pauper sum, nec terrenas divitias habeo, ideo meipsum si velis offero cum sciencia acquisita a vobis. ” Cui magister : "Hoc munus optimum est excedens precedentium donaria, nam illi dantes aliqua meliora quam tu retinuerunt, hic autem seipsum dedit quo nihil melius habet. ” Et dirigens vocem ad discipulum dicit : "Pius es et ideo rogo ut hoc donum tua pietas quolibet die meliorando gratifices. ”

Hic magister est Deus Pater, discipuli sunt Prophete Veteris Testamenti, sed pauper discipulus fuit Christus secundum quod homo qui seipsum dedit et Deo Patri se optulit pro nostra salute.

Indexed exemplum: TE019247
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para