Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Abbatissa (1B)

Abbatissa semper subjectas suas in disciplina debet regere et ad Beatam Virginem devotionem habere. Ex Mariali Magno. Fuit monialium quedam, nomine et actione abbatissa strennue sui regiminis exequens curam et spirituali zelo subjectam congregationem ad sancti ordinis custodiam pro rigore constringens. Sed suadente diabolo, cum dapifero suo incestus crimen incurrit et concepit. Nec tamen destitit, quin rigorem discipline in subjectas diligenter observaret. Instante autem partus tempore, impregnata deprehenditur. Exultant moniales, causam actionis habentes contra eam. Scribuerunt litteras episcopo accusantes. Adventus episcopi imminens -[f° 2b]- , quid ante factura sit ignorat. Erat ei privata capella ubi cotidiano usu solebat Beate Virginis officium dultiori modo quo poterat decantare. Hanc ingrediens laudes debitas devotissime persolvit. Finitis horis, toto corde et corpore se in oratione prosternens, precibus lacrimosis et profundis suspiriis, piissimam Dei Genitricem exorabat pro peccati infamia et pro confusione imminente vitanda. Post ibidem ipsi sompno depresse apparuit Dei Genitrix cum duobus angelis in mestam, clementer alloquens, ait: "Audivi orationem tuam. Noveris me a filio meo imperasse et peccati veniam et confusionis liberationem. " Tunc duobus angelis astantibus precepit eam prolis onere exonerare, et cuidam heremite fructum peccati deferre. Cui et mandavit ejus curam puero per 7 annos gerere. Qui jussa se certo modo. Eademque abbatissa evigilans, omni quo prius gravabatur onere carere se sensit, et Deo de liberatione sua gratias egit. In monasterio invitatus antistes veniens, capellam intravit. Abbtissa in loco sibi solito praesuli consedere festinavit. Quam antistes obprobriis et nimiis fatigatam citius exire compellit, duosque clericos qui crimen divulgatum explorent post eam mittit. Qui nullum signum uteri pregantis deprehendentes, innocentiam ejus praesuli nuntiant. Illos pecunia esse corruptos estimans, per semetipsum veritatem curiosus explorat, nullumque in ea signum objecti criminis reperiens, ad pedes ejus corruit, veniamque de illatis injuriis exposcit. Omnibusque qui crimen ei objecerant vehementer iratus precepit ut de monasterio exirent. Abbatissa vero eas, licet malivolo animo, tamen vera dixisse sciens, ad honorem liberationis sue episcopo peccatum suum humiliter revelavit. Miratur ille et duos clericos ad heremitam mittit, et renunciantes episcopo puerum tali die per duos juvenes allatum et ex parte Virginis commendatum. Episcopus autem per .VII. annos puerum susceptum in scientia et religione educavit, et ipso defuncto, in episcopatu successit.

Indexed exemplum: TE020114
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para