Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (202)

Nono debet esse honestus.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam clericus fuit qui quandam mulierem corrupto amore amavit. Cum autem diu continuasset peccata, ivit Parisius pro sciencia. Cumque in devotione et in sciencia profecisset, ad suam terram revertitur et a muliere fortissime infestatur. Cumque ille non posset temptationes ejus effugere duxit eam ad plateam communem, et dixit sibi ut in presencia omnium ad peccatum se pararet -[f° v°]- . Quod illa rennuens, dixit clericus ei : "In scolis in quibus fui tres lectiones utiles didici : prima est ut plus timeam Deum quam homines, et ideo si in presencia hominum non peccarem, nec in presencia Dei, qui ubique presens est. Secunda lectio est ut attendam a quo auferam et furor castitatem meam, et cui eam offero, et quam pro vili precio . Aufero a Deo cui eam vovi ex susceptione ordinis, et tunc committo sacrilegium, furtum, transgressionem voti, et immundicie peccatum. Offero eam dyabolo pro minima et momentanea delectatione. Tercia lectio est quod attendam quod sequitur est peccatum : scandalum proximi, confusio mundi et pena inferni. ” Haec audiens mulier conversa, penitenciam egit. Et ambo divisim sanctam vitam duxerunt.

Indexed exemplum: TE019257
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para