Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (204)

Decimo debet esse humilis.

Unde legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam magister Parisius qui habens scolarem superbissimum, qui credebat ex sua presumptione quod aliquis non posset eum superare. Instant autem alii scolares contra eum, questio disputatur ad instanciam clericorum. Clerico huic per magistrum concluditur. Qui tristis et confusus ad cameram suam est reversus, infirmabatur et tercia die moritur. Plorat magister et eum plangit nec egrediebatur cameram pre dolore, credens interfecisse ex disputatione illa, et se reum putans mortis illius. Et cum diligenter confessus, imploraret divinam clementiam ut statum illius ostenderet, apparuit ille in magno et mirabili tormento. Cumque post multa verba petivisset magister de quadam controversia et opinione quarundam questionum, respondit clericus : "O miser et insensate in inferno nulla versatur questio, nullus est locus in mundo qui tormentis careat et qui flammis etiam jehennalibus non vexetur !"

Indexed exemplum: TE019259
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para