Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cogitatione (213)

Tercio est ad culpam provocativa.

Legitur in Vitas Patrum quod duo fratres vacantes cogitationibus immundis sunt impugnati a spiritu fornicationis; et ideo recedentes ad seculum acceperunt uxores. Postea unus illorum dixit alteri: "Quid modo lucrati sumus ex istis immundiciis nostris ?"Alter respondit: " Damnationem eternam et dimisimus consortium angelorum. " revertuntur ad heremum et contriti et penitentes recipiuntur a sene, et cum annualem penitentiam injunxisset, anno elapso visitavit eos, et facies unius apparuit pallida et alterius rubicunda. Requiritur causa a sene hujus diversitatis, tunc primus respondit: "Continue cogito acerbitatem penarum inferni, que mihi debentur ex enormitate peccatorum meorum; et ideo habeo faciem pallidam. " Secundus vero dixit: "recolo beneficium Dei, quod mihi misero intulit, retrahendo me a peccato et auferendo penam inferni, et ex hoc sum in continuo gaudio; quare facies mea est rubicundior. " Tunc cognovit senex quod essent veri penitentes, et dilexit eos.

Indexed exemplum: TE019268
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para