Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (224)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam religiosus, Martinus nomine, per obedientiam ad longinquas partes accedens; dum rediret, invenit in via unum hominem sic destitutum quod omnia membra sua fuerunt putrefacta et corrupta. Cum autem cum lacrimis rogaret Martinum ut subveniret ei, ille ait : "Equum non habeo in quo istum portem, vestes non habeo in quo istum involvam, sed ne compassione caream, eum in propria cappa involvam et in scapulis portabo. ” Et cum appropinquaret monasterio, angelus dixit abbati : "Occurrite fratri Martino quia portat Deum in scapulis suis. ” Cumque occurrissent ei, infirmus saltavit in aerem cum splendore mirabili, et dixit sibi aliis audientibus : "Martine, benedicta est compassio tua que involvit me in cappa et portavit me in humeris; propter que dabo tibi gloriam meam et coronam fulgentem. ”

Notes:
  • Saint Martin évêque de Tours (316-397) Il fit triompher le christianisme dans l'Ouest de la Gaule.
Indexed exemplum: TE019279
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para