Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (227)

Item ad idem. Componitur fabula quod mures currentes circa leonem, unus cecidit juxta eum. Qui eum accipiens et devorare volens, dixit mus : "Domine, in vobis est summa compassio, non decet ut nutriamini tam vili et tam parvo cibo. ” Cum ergo illam dimisisset, et leo venaretur in nemore, in pedisseca fuit captus. Quod cognoscens mus dixit : "Domine, pietas vestra et compassio quam habuisti in me liberabit vos. ” Et accedens ad cordulas cum dentibus fregit, laxato instrumento liberavit leonem.

Leo est princeps, mus est paupercula persona que interdum ex levi causa est capta per eum. Si ergo compatitur, in pedisseca mortis habebit liberationem, si autem non compatitur capietur per demones.

Indexed exemplum: TE019282
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para