Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Accidia (23)

Accidia multa mala facit.

Primo est operis Dei neglectiva.

Dicitur quod quidam habuit vineam plenam diversis herbis corruptis, bonam tamen ad productionem vini, et ideo misit filium suum ad vineam praedictam ut eradicaret malas herbas. Qui considerans magnitudinem et multitudinem herbarum fuit visum sibi impossibile quod posset eam purgare. Quare sub umbra ad dormiendum se projecit. Pater vero ejus veniens interrogavit eum quare dimiserat operari, cui ille: “ Vidi tantam multitudinem quod viginti homines non suffecissent. ” Cui pater: " Si modo amovisses unam herbam, cras aliam, et iterum postcras aliam, finaliter purgasses vineam. Sed quia nunquam incepisti, nunquam finies. "

Iste pater est Deus, filius homo, vinea est anima, male herbe sunt peccata mortalia, quia vero homo nunquam incepit perfecte evellere has herbas corruptas, ideo nunquam finietur purgatio peccatorum sed magis crescunt.

Indexed exemplum: TE014100
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para