Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Communione (230)

Accedens ad communionem debet habere has perfectiones

sequentes. Primo enim debet esse contritus.

Legitur in Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum quod quidam fratres boni intrantes quandam ecclesiam ut missam audirent, unus illorum vidit quod dum sacerdos illius ecclesie se indueret, in superpellicio erant implicati duo serpentes. Cum autem celebrata missa vestes deponeret, apparuerunt tres dracones ipsum cingentes. Cum autem ille bonus frater horrore perterritus secrete et ad partem hoc sacerdoti indicasset, ille prostratus ad ejus pedes expressit sibi quomodo habebat peccatum immundicie, de quo non erat contritus; cui frater : "Quotiens celebrasti cum eo ?"Cui ille :"Bis" Tunc ille : "Draco unus est peccatum immundicie quod commisisti. Secundus draco est peccatum mortale quod heri celebrando fecisti. Tercius draco est peccatum mortale quod hodie factum est. " Et sic contritus et confessus, Deo devote et humiliter servivit.

Indexed exemplum: TE019285
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para