Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Communione (240)

Quinto debet esse perseverans et firmus.

Legitur in Gestis Summorum Pontificum quod quidam cives in die Pasce sumpta communione dederunt se coreisationibus et ebrietatibus. Tunc ira Dei cecidit super eos. Nam de ore eorum primo exibat sanguis fetidus et reflexus ad interiora subito suffocavit eos. Aqua sine pluvia aliqua sic inundavit ut discurrens per omnem terram eorum omnia virencia vel penitus evertit, aut omnino suffocavit. Dracones pestiferos in via dimisit, sic quod nullus poterat ingredi vel egredi sine morte. Cum ergo quidam sanctus oraret ut Deus placaretur huic populo, vel saltem demonstraret causam tanti flagelli, apparuit ei angelus et proposuit ei talem questionem : "Si aliquis acciperet filium imperatoris et poneret in fetidissimo et obscurissimo carcere, et hoc proditorie, quid deberet tali facere imperator ?” Cui bonus homo : "Talis deberet interfici et mutilari membratim. ” Iterum dixit angelus : "Propono aliud dubium : unus accipit pixidem in qua servatur Corpus Christi, et in fetidissimo luto in presencia multorum eam projicit et abscondit : quid ergo -[f° 41]- debet fieri tali ?” respondit sanctus : "Debet cremari tanquam hereticus. ” Tunc angelus dixit : "Tales sunt cives illius terre. Nam Filium Dei posuerunt in fetidissimo et obscurissimo carcere, et ulterius pixidem, id est corpora eorum in quibus fuit positum et conservatum Corpus Dominicum, projecerunt in luto et in fimo fetidissimo vanitatum coreisationum et immundiciarum; et ideo non est mirum si istis vel majoribus puniantur. ” Qui cum hoc audissent a sancto pontifice penitentiam agentes liberati sunt.

Indexed exemplum: TE019295
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para