Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (247)

Secundo est demonis deceptiva.

Legitur in Libro de Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum quod duo boni fratres oberrantes in montibus Hybernie, qui viam invenire non valentes, dum aspicerent ante se viderunt quendam hominem parve stature, quem cum vocassent fugere eos cepit. Qui cum eum secuti fuissent et attigissent, requisita via noluit respondere. Sed cum multum instarent et inquireretur quis esset, respondit : "Triginta annis demonibus hic servivi, homagium eis feci, et sigillum in manibus meis porto, visitant me in diversis figuris, et quicquid precipiunt facio semper. ” Cumque unus illorum sermonem ei faceret, et tangeret acerbitatem penarum inferni, vilitatem peccati et infinitatem divine misericordie, ille compunctus requirit consilium quomodo posset salvari; tunc frater : "Confitere omnia peccata tua, quia virtus confessionis tanta est ut frangat omnem potestatem dyaboli, mitigat omnem iram Dei, et induat te omni virtute. ” Cum ergo ille cum perfecta contritione fecisset -[f° 42]- , statim sigillum demonis de suis manibus abrasum est. Tunc fratres : "Ut cognoscas magis plenarie adhuc virtutem confessionis, sta hic in nemore confidenter, et si dyabolus cui homagium fecisti venerit, te non cognoverit. ” Qui confisus de divina misericordia demonem exspectavit et cum magnis equitaturis post recessum fratris venisset demon interrogasset hominem si suum servum vidisset, cui respondit : “ Ego sum ille qui triginta annis servivi tibi. ” Cui dyabolus : "Mentiris, nunquam vidi te, sed quero illum qui sigillum meum habet in manibus suis. ” Ille ergo hoc audiens, accedens ad fratres perseveranter Deo servivit.

Indexed exemplum: TE019302
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para