Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (248)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam flagiciosus qui erat deditus voluntati demonis ut demon in humana specie eum associaret. Cum autem quadam die eum invitasset ad balneum ut suffocaret eum, dum irent et iste juvenis timeret, invito dyabolo et eo prohibente, ingressus est ecclesiam et sacerdoti ibi invento cum contritione fuit omnia peccata sua confessus. Extra ecclesiam dyabolo expectante, et quia demon ingredi non audebat, omnes intrantes rogabat ut socium suum festinarent. Ille tandem confessus et exiens, cum jam ignotus demoni appareret, demon interrogavit si vidisset socium suum, cui juvenis : "Ego sum. ” Tunc demon : "Mentiris! Nam video angelum Dei juxta te ambulantem. ” Tunc juvenis stupens et se muniens signo crucis remisit demonem confusum.

Indexed exemplum: TE019303
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para