Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (249)

Tercio est malorum examinativa.

Audivi a quodam predicatore fide digno quod semel duo predicatores ibant per viam, quorum unus erat penitenciarius domini Pape et sanctus homo et alter erat multum ignoscens et pius. Cum ergo irent per viam et ad quoddam castrum venissent, in quo erat mulier que adulterium commiserat cum quodam de parentela sua et propter enormitatem peccati et erubescentiam humanam XI annis absque confessione retinuisset. Dum vidisset illos fratres in ecclesia celebrantes, dixit intra se : "Isti non cognoscunt te nec unquam redibunt ad istas partes, et ideo dices peccata. ” Celebrata missa ad penitenciarium accessit, stante socio ex opposito, et cum peccata sua confiteretur, ad quamlibet expressionem unius peccati, unus bufo exibat ex ore ejus saltando exibat ecclesiam. Tandem confessis omnibus peccatis, cum venisset ad illud pre verecundia noluit confiteri, et dum absolveretur a penitenciario et ipsa vellet recedere, socius penitenciarii vidit quod omnes illi bufones qui exiverant, cum uno -[f° v°]- alio majori et enormioris forme turmatim ingressi sunt omnes in os mulieris et ventrem.

recedit mulier non confesso peccato scilicet adulterii. Recedunt fratres, et cum per unam leucam ivissent, socius penitenciarii ei revelavit visionem quam viderat de muliere confessa. Qui territus et tristis dixit : "Certe celavit aliquid in sua confessione. ” Et cum redissent ut eam converterent, eam suffocatam invenerunt. Qui contristati modo mirabili cum jejuniis et orationibus ceperunt implorare divinam clemenciam ut dignaretur ostendere quid significabatur per visionem ostensam. Tercia die apparuit eis mulier equitans super draconem, et duo serpentes crudeles angentes collum ejus sugebant ejus ubera, duo bufones terribiles erant super ejus oculos, ac de ore ejus ignis sulphureus expirabat; duo canes devorabant manus ejus crudeliter, et due sagitte ignite immitebantur in aures ejus, in capite ejus stabant lacerte.

Quam cum vidissent fratres territi corruerunt. Illa autem : "nolite timere amici Dei, nam ego sum illa maledicta mulier que alia die vobis fui confessa et quia celavi in confessione tale peccatum, sum adjudicata perpetuo huic pene. ” Tunc penitenciarius : "Adjuro te per Christum verum et vivum ut informes me de duobus dubiis : primum quid significat hec diversitas penarum ?"Tunc illa : "Lacerte capitis sunt in punitionem ornamentorum capitis, bufones oculorum in punitionem corruptorum aspectuum, sagitte ignite in punitionem corrupti auditus, ignis oris in punitionem diffamationum, osculorum cantionum et immundorum verborum, serpentes sugentes ubera in punitionem quia sustinui immundos tactus, sed crudelitas canum istorum crudelissimorum in punitionem tactuum immundorum, et quia multa bona dedi porcis et canibus, de quibus poterant nutriri pauperes Christi. Equito autem super hunc draconem qui inexpressibili dolore me cruciat, et comburit omnes tibias meas et omnia viscera mea in punitionem immundarum operationum que in seculo gessi. ” Tunc penitenciarius dixit : "rogo te secundo ut solvas secundum dubium meum : que sunt peccata ex quibus gentes magis damnantur ? "Tunc mulier : "Homines per omnem viam peccati ad infernum descendunt, sed mulieres per quatuor genera peccatorum scilicet per peccatum lingue, per peccata ornatus et pictionis, per peccata sacrilegii et per erubescenciam confessionis. ” Cum ergo interrogaretur an posset juvari, draco cum mirabili cruciatu eam subito elevans ad infernum portavit.

Indexed exemplum: TE019304
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para