Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Accidia (25)

Tercio est malorum culpe donativa.

Dicitur quod semel fuit unus qui habebat comitatum pulcerrimum, ne ergo heredes sui diverterent ad alias regiones pigrioribus de suo genere voluit comitatum legare. Fuerunt autem quinque multum pigri. Primus enim pre pigricia claudendi os in quo panem habebat, sinebat ut aves auferrent sibi. Secundus habebat pedem juxta ignem et pre pigricia retrahendi sinebat tybiam comburi. Tercius sedebat et veniebant mures et rodebant sibi aures usque ad cerebrum, et solum pre pigricia recedendi destruebatur. Quartus habebat funem in collo et gladium in manu et stabat supra sellam que continue sibi subtrahebatur, et pre pigricia elevandi manum et scindendi cordam permittebat se suspendi. Quintus jacebat in lecto et duo stillicidia cadebant super faciem et oculos suos et ex pigricia vertendi caput perpetuo excecabatur.

Spiritualiter loquendo comes iste est dyabolus, et parentes sunt quinque genera peccatorum. Primus est peccator cui Deus dedit verbum gratiae et correctionis: nihilominus sustinet quod aves, id est adulatores vel homines dyabolici, auferunt et arripiunt sibi. Secundus est peccator sequens malam societatem, qui comburitur perdendo bonam famam et bona temporalia solum pre pigricia trahendi se ab illis. Tercius est qui se occupat confabulationibus et detractionibus immundis locutionibus ac fallaciis corruptis, nec deficit sibi nisi virtus recedendi. Quartus est vivens in transgressione peccatorum stans super sellam subtractibilis vite, habens gladium posse confitendi in manu, et permittit se suspendi per cordam peccati propter pigriciam confitendi. Quintus est desperans de misericordia Dei, nam stillicidia divini timoris judicii et terroris et multitudinis peccatorum percutiunt oculos mentis sue, et solum propter pigriciam convertendi se ad misericordiam Dei excecatur damnatione eterna.

Indexed exemplum: TE014102
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para