Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (251)

Quarto est Deo reconciliativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam sacerdos devotus qui celebrata missa, retro altare vidit dyabolum scribentem in pergameno longissimo. Cumque pergamenum deficeret ei, incepit cum dentibus ampliare modo sutoris, ut majorem posset recippere scripturam. Ad quem accedens sacerdos, in virtute Jhesu Christi dyabolo precepit ut in presentia totius populi diceret quod ibi scripsisset. Respondit demon : "Hic scripsi omnia mendacia et detractiones, aspectus impudicos, cogitationes immundas, vanitates et omnia peccata populi tui que hodie in ista ecclesia commiserunt. -[f° v°]- Hec facta in ecclesia Deum offendunt et letificant nos inimicos. ” Tunc sacerdos assumpto pergameno et lectis peccatis, populo nunciavit. Cumque ad monitionem sacerdotis perfecte fuissent contriti et confessi, tota illa scriptura fuit de pergameno deleta, et demon confusionem attendens recessit dolens.

Indexed exemplum: TE019306
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para