Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (252)

Item ad idem. Legitur quod cum sanctus Paulus simplex staret in foribus cujusdam ecclesie, venit unus juvenis lascivus ornatus et compositus, super cujus humeros stabat dyabolus in figura symee et catti, et fimo, turpitudine, sputis et aliis spurciciis implebat ejus faciem et eum totum. Angelus autem sequebatur eum a longe confusus tristis et verecundus. Tandem ingreditur juvenis ecclesiam et audivit verbum Prophete : "Lavamini mundi estote etceteraI” Cum ergo, his verbis premeditatis, fuisset contritus et confessus, egreditur de ecclesia. Vidit beatus Paulus quod bonus angelus amplexando eum tenebat, et cum lintheo pulcerrimo tergebat ejus oculos faciem et cetera membra. Demon vero sequebatur eum a longe verecundus et confusus. Tunc sanctus vocans juvenem requisivit quid operatus fuisset in ecclesia, et cum scivisset quod fuerat confessus, narravit sibi suam visionem et quomodo fuerat Deo reconciliatus.

Notes:
  • Es. 1, 16
Indexed exemplum: TE019307
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para