Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (256)

Item ad idem. Refert Cesarius quod quidam sacerdos fuit in Colonia vivens multum immunde; cumque sacerdos se suspendisset, ejus concubina audita ejus morte multum terribili, penitens monasterium est ingressa. Tunc demon in specie sacerdotis ei apparens, instabat eam ut confiteretur ei. Cumque illa rennueret ei confiteri, instabatur nocte ac die ab eo. Que stupens et dolens. Dum enim proposuisset confiteri generaliter priori Fratrum Predicatorum, et ille jam venisset ad monasterium, demon incepit clamare : "Nunquam te temptabo, nunquam tibi apparebo, nunquam te molestabo solum quod non confitearis, quia hoc est nostrum venenum. ” Cumque illa propter hoc non obmitteret, ille evolabat per aerem et cum confessionem incepisset confusus recessit.

Notes:
  • Cologne, Allemagne.
Indexed exemplum: TE019311
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para