Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (261)

Item ad idem. Refert Cesarius quod cum quidam piscator fuisset adulter pessimus, attendens quod debebat in curia accusari, confessus est plenarie sua peccata; et quia moris erat illius curie ut negans accusationem acciperet examen candentis ferri, et interrogans a confessore quid faceret, confessor respondit : "Confisus de misericordia Dei et de virtute confessionis, cum ad examen perductus fueris, accipe ferrum quia Dei bonitas te juvabit. ” Qui se presentans examini a ferro ignito non est lesus in aliquo. Cumque resiliret ad prima peccata et a quodam requireretur quomodo possit negare, iste dixit : "Scio unum quod ita parum nocebit mihi ferrum sicut ista aqua. ” Et immitens manum in aquam, manus ejus aruit et omnino est combusta.

Indexed exemplum: TE019316
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para