Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (267)

Confessor debet esse perfectus istis conditionibus sequentibus. Primo debet esse mundus.

Refert Vincentius quod quidam fuit prope Lugdunum qui de voluntate uxoris unicam filiam cuidam juveni nuptui tradiderat. Et filiam et virum in domo propria tenentes, invidia orta est inter generum et matrem puelle, eo quod sibi videbatur quod plus diligeretur a suo marito quam ipsa, et etiam maliciose suspicando ne ad eum sicut ad filiam accederet pro nephario actu. Cum ergo juvenis semel dormivit in lecto patris sui nurus accepto gladio eum jugulavit et in loco sue filie collocavit . Cum ergo appropinquasset hora comestionis, mater precepit filie ut suum virum vocaret. Que ingressa cameram et invenisset -[f° v°]- eum in suo sanguine cruentatum, clamans et ejulans ac seipsam disserpens totam familiam convocavit. Cum ergo premissis multi exhortationibus eam de terra levassent et juvenem sepelivissent, interfetrix precognita sua malicia dolere cepit multum de scelere perpetrato, et ad sacerdotem accedens fuit clare confessa. Tandem lis ponitur inter sacerdotem et eam eo quod nollet acquiescere petitionibus suis immundis. Et ideo ad judicem ivit et confessionem integram predicte domine revelavit. Que capta et confessa, dum fuisset data sentencia ut sequenti die combureretur, illa nocte cum maximis lacrimis adjurare cepit Christum ut per merita beate Virginis et per virtutem confessionis ipsam dignaretur juvare. In crastinum ad ignem ducitur et beate Virgini se commendans humiliter, dum accensus fuisset ignis in medio flammarum stetit illesa. Cumque tota congeries lignorum fuisset consumpta et ignis quasi fuisset extinctus, in ea nullum vestigium combustionis apparuit. Cum ergo plura ligna addidissent nec sic in aliquo lederetur, stupens judex et visa virtute Dei et beate Virginis ipsam absolutam dimisit, etceteraI

Notes:
  • Lyon, France.
Indexed exemplum: TE019322
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para