Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (273)

Tercio confessor debet esse clericus ut possit discernere inter lepram et lepram.

Legitur enim in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam cecus ducebatur per viam a quodam juvene, cumque venissent ad quendam fluvium et juvenis non esset ausus transire propter obscuritatem aque, cecus instabat quod omnino transiret. Cumque ille omnino recusasset, et venisset quidam alius rusticus, dixit cecus rustico : "Pone te super collum meum et dirige baculum meum et audacter transibo, et socius meus hic remanebit in ripa. ” Cumque ille tanquam fatuus acquievisset, dum essent in medio fluminis ambo pariter submersi sunt.

Iste fluvius est enormitas peccatorum, sed iste juvenis videns est clericus dicernens peccata, qui timet accedere ad audienciam confessionum. Cecus autem est ignorans confessor qui ex hoc quod non videt pericula ingerit se ad transitum hujus fluminis, et ideo peccator se conjungens tali summergitur una cum eo, quia si cecus ceco ducatum praestat ambo in foveam cadunt .

Notes:
  • Mt. 15, 14
Indexed exemplum: TE019328
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para