Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (274)

Quarto debet esse pius.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam pirate tempestate gravati voverunt quod si liberarentur per Deum, confiterentur peccata sua. Cumque venissent ad terram et magister navis fuisset confessus cuidam heremite, ille sic dure eum increpavit -[f° v°]- quod confitens turbatus eum occidit. Item fecit secundo confessore. Cumque venisset ad tercium et ille cum mirabili mansuetudine et benivolencia recepisset, ille compunctus humiliter penitenciam petiit; tunc confessor : "Nolo quod faciatis aliam penitenciam nisi quod juvetis mortuos sepelire, et cogitetis quod mori debetis . ” Cumque ille diu fecisset, sic fuit mutatus ex hoc quod mundum omnino dimittens humiliter Deo servivit.

Indexed exemplum: TE019329
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para