Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consiliario (279)

Item ad idem. Legitur in Hystoriis regum Francie quod Philippus rex habebat quendam clericum bonum et dignum sed pauperem. Cumque vacasset quedam parrochia que valebat in redditibus quingentas libras, sed clerici sui ivissent pro consiliariis, ille pauper clericus hoc attendens, intravit ad regem quem solum in capella invenit, cui se humilians dixit: "Domine tale beneficium vacat. Pro Deo conferatis mihi quia pauper clericus sum. " Cui rex : "Habebo consilium super hoc. " Tunc clericus -[f° v°]- : "Domine clerici tui jam iverunt ad informandum consiliarios, et ideo si petas consilium non habebo. " Tunc rex concesso beneficio ipsum emisit. Cum ergo venissent ceteri clerici cum consiliariis, proposito negocio rex expressit cui dederat, tunc cum illi assererent eum non esse dignum, dixit rex : "Verum dixit clericus quod consiliarii iniqui eum impedivissent. "

Notes:
  • Philippe Auguste roi de France (1180-1223).
  • La cure de Péronne à la nomination du roi.
Indexed exemplum: TE019334
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para