Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consiliario (280)

Item ad idem. Refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quidam febricitans qui modo mirabili sitiebat, et habito consilio a medico , consuluit medicus quod biberet multam aquam mixtam cum vino. Cumque infirmus vinum appeteret sine aqua et non concederetur sibi a medico, dixit "Saltem bibam vinum primo et postea bibam aquam. " Concessit medicus. Cumque jam bibisset vinum et fuisset sibi presentata aqua, respondit infirmus: "Non sitio. "

Infirmus est peccator, vinum sunt prosperitates mundi, medicus bonus est consiliarius justus. Sed aqua est tribulatio vel misericordia. Consulit ergo justus consiliarius ut misericordia sit mixta cum justicia et tribulatio cum prosperitate, sed hoc rennuens peccator mortem incurrit.

Notes:
  • Trait attribué à Philippe Auguste dans la Compilacio Singularis Exemplorum.
Indexed exemplum: TE019335
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para