Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consiliario (282)

Tercio debet esse secretus.

refert Macrobius quod cum quidam consul romanus cum suo filio ad consilium accessisset, illis reversis sollicitat mater filium ut revelaret quod in consilio erat dictum. Cum puer rennueret et illa cum minis et promissionibus instaret , tunc puer:

"Ordinatum est ut unus vir posset habere plures uxores. " Cumque illa ivisset ad vicinas et ille ad alias et tandem divulgatum fuit per totam urbem, et in crastinum facta congregatione, omnes nobiles mulieres de tota urbe accesserunt ad consilium, requirentes oppositum ejus quod fuerat ordinatum, scilicet quod una plures viros haberet. Cumque illi fuissent mirati et inquisissent causam, tunc scita veritate juvenem laudaverunt.

Indexed exemplum: TE019337
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para