Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (290)

Consolari debent omnes isti desolati sequentes. Primo amicos per mortem perdentes. Legitur quod semel fuit quidam rex habens unicum filium, qui cum esset strennuus et prudentissimus, rege existente sene, mortuus est; cujus dolorem non valens portare pater tanquam fatuus solus existebat in camera nec poterat consolari per aliquem amicorum. Cumque hoc audiens quidam histrio ad ejus curiam accessit et requirebat ut regem videret. Cumque repelleretur a servitoribus, dixit:” Venio de paradiso, locutus sum filio regis et sibi de eo porto rumores. ” Quod cum rex audivisset, precepit ut introduceretur et salutato rege, dixit:” Domine ego ivi ad paradisum ad reprehendendum Dominum et dixi sibi quod ipse nesciret regere mundum, et feci unam rationem fortissimam contra eum sic dicendo: unus enim erit in uno genere et ille vilificabit et vituperabit totum genus suum, et consumet in malis usibus hereditates parentum, et mors non tangit istum. Erit alius qui exaltabit totum genus suum, erit discretus et bonus et statim mors veniet et percutiet istum. Si petamus pluviam vos datis nobis summersionem, si a vobis petamus siccitatem vos dabitis pluviam, si pluviam siccitatem, et sic videtur quod vos nesciatis modo regere mundum. ” Tunc rex dixit histrioni: "Quid respondit Deus ?” Tunc histrio:” Deus interrogavit me si ego habeam aliquam possessionem, et ego respondi quod ego habeo unum ortum in quo erant multe arbores et diverse. ” Tunc Deus:” Suntne omnes fructus illarum arborum boni in eodem tempore ?” Ego respondi quod non, ymmo aliqui circa festum sancti Johannis, aliqui circa medium Augusti, aliqui circa festum Michaelis. Tunc dixit mihi Deus:"Ortus meus est mundum in quo sunt homines tanquam arbores, et ideo non omnes fructus eorum sunt boni in uno tempore nec mihi grati, sed aliqui in puericia, aliqui in juventute, aliqui in senectute. Et ideo vade et dic regi quod ego de viridario meo accepi filium suum tanquam pomum odoriferum, et si plus remansisset ibi fuisset fetidum corruptum et putrefactum . ” Et hec audiens rex extunc consolationem accepit.

Indexed exemplum: TE019345
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para