Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (294)

Item ad idem. Consolationem debemus recipere quia irrevocabilis est sentencia. Unde a quodam sancto viro in quadam visitatione mortuorum audivi talem fabulam. Semel vulpes ibat per viam et venit ad viridarium cujusdam militis, in quo erant tilia cum racemis pulcerrimis; et quia erat alta, circuibat vulpes et turbabatur quia non poterat attingere ad racemos. Cum ergo diu laborasset et nihil habuisset, dixit: "Nolo quia acerbi sunt et destruerent mihi dentes. " Ita dico vobis: Deus Benedictus habet unum viridarium in quo est tilia pulcerrima sue beatitudinis, et in qua sunt racemi, id est electi, qui in statu gracie de hoc mundo recedunt. Nos autem sumus sicut vulpes et ideo cum impossibile sit nobis, ex quo sunt in gloria, eos reducere ad nos, consolemur sicut vulpes faciebat et dicamus quod nolumus eos habere.

Indexed exemplum: TE019349
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para