Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (295)

Item ad idem. Consolationem debemus recipere quia terminantur nostre miserie. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum semel quidam religiosus contristaretur de morte cujusdam fratris sui, Deus misit sibi angelum suum sub specie cujusdam corretarii qui cum hac similitudine consolatum est eum. “ Domine, dixit angelus, ego habeo duas domicellas sub regimine meo et sub ordinatione mea. Una enim est pulcra et pulcerrima, leta et cum magnis diviciis et etiam cum magna dote etceteraI Sed suum genus habet talem proprietatem quod semper vermes comedunt eos, et omne hospicium in quod intrant deducunt ad mirabilem paupertatem, et quanto plus homo moratur cum domicellis illius generis, tanto plura infortunia et plures dolores eveniunt ei. Secunda domicella est turpis, nigra et pauper, sed hanc gratiam habent mulieres sui generis quod quandocumque contrahunt cum bono homine semper deducunt eum ad mirabilem prosperitatem, servant eum ab omni dolore -[f° 52]- , omne bonum ei adducunt. Et si cum malis contrahunt malum eis inducunt. Cumqua ergo istarum contraheretis vos si vos competeret, vel quam daretis nepoti vestro?” respondit religiosus:” Certe cum nigra. " Tunc angelus dicit “ Pulcra est vita presens, cujus finis sunt vermes, depauperatio, perditio gaudii et virtutis. Secunda nigra est mors, que liberat a corruptione mundi, dat hereditatem, corroborat in amore Dei et ab omni dolore perpetuo si est bonus excludit. Cum ergo hanc dederit Deus vestro fratri in vanum murmuratis. ” Et hoc dicens evanuit.

Indexed exemplum: TE019350
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para