Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (298)

Item ad idem. Refert Valerius quod fuit quidam comes qui habens pulcrum viridarium dedit eum cuidam militi et successoribus suis quod principalis in illo genere qui uteretur fructibus illius viridarii teneretur in carcere, et quando ille moreretur magis propinquus. Cum autem unus esset mortuus et filius ejus omnino horribiliter fleret, fuit interrogatus quare sic contristabatur. Tunc juvenis:” Non mortuus est sed quia succedo in carcere. " Carcer est tribulatio, viridarium est mundus, miles est homo cui mundus est datus, ut in sudore vultus sui vescatur pane suo. Multi ergo flent mortuos quia succedunt in tribulationibus et non quia sunt expediti de vita.

Notes:
  • Gn. 3, 19
Indexed exemplum: TE019353
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para