Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (301)

Item ad idem. Legitur in fabula quod semel quidam mercator cum asino suo ibat ad forum, et quia cupiebat ibi esse pro tempore cum aculeo et cum fuste asinum verberabat. Tunc asinus attendens ad tantam afflictionem mortem desiderabat. Cumque venissent ad forum et vidisset quomodo pelles asinorum mortuorum ducebantur per pedes, quomodo percutiebantur cum baculis et scindebantur, dixit intra se:” Melius est vivere in tribulatione quam mori et sustinere plures dolores. "

Iste asinus est homo peccator percussus tribulationibus, qui desiderat mori ut illas possit vitare. Sed si vidisset quomodo operantur illi qui sunt in purgatorio, ista essent dulcia sibi.

Indexed exemplum: TE019356
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para