Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contritione (312)

Tercio confusionem retardat.

Refert Cesarius quod in Anglia fuit quidam juvenis clericus qui allectus a quadam juvencula judea, sollicitare eam cepit de peccato immundo. Et consentiente illa, ordinaverunt ut in die Parasceves convenierent secrete, quia in illo die pater minus advertisset de ea. Adveniente die juvenis clam hospicium ingreditur ad lectum puelle se ingerit. Et dum simul nudi essent in lecto, Judeus ingressus est cameram filie, dum vidisset scelus, ait: "O vilissime Christiane ubi est fides tua ?” Et -[f° v°]- cum nollet eum occidere quia episcopi erat, decrevit hoc manifestare avunculo suo. Et in vigilia Pasce dum episcopus officium faceret, ingreditur Judeus cum magna turma ecclesiam. Quod aspiciens juvenis indutus ad legendum epistolam et sciens causam eorum adventus, contritus et plorans Deo promisit ut si eum a confusione eriperet ei munde serviret. Cujus contritionem Deus non despiciens, dum judei coram episcopo venissent, virtute divina muti facti sunt, et ora eorum nullum sonum resonancie emittebant. Cumque viliter fuissent egressi de ecclesia, juvenis attendens ad graciam sibi factam, episcopo confessus est peccatum et religionem intravit.

Indexed exemplum: TE019367
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para