Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contritione (313)

Quarto in judicio excusat. Refert Jacobus de Vitriaco quod quedam juvencula fuit que peccans carnaliter cum patre suo reprehendebatur a matre. Cunque interfecisset matrem et hoc scivisset pater ac propter hoc molestaret eam, dum dormiret interfectus est a filia. Et facta meretrix publica, dum venisset semel ad quendam sermonem et ibi audivisset quod infinita erat misericordia Dei, interrogavit predicatorem si ita erat sicut ipse affirmavit in sermone. Cum ille idem assereret, confessa est omnia peccata, et quia propter enormitatem peccatorum confessor vellet deliberare super penitentiam injungendam, illa dixit: "Videtur quod desperatis de salute mea. ” Et ille: "Non facio, sed ut sciam quomodo eritis obediens preceptis meis, impono ut usque post prandium in ecclesia me exspectetis. ” Quod cum gaudio accepisset et cum dolore mirabili conteretur de suis peccatis, divisum est cor ejus et mortua est. Cumque predicator cum populis advenisset et omnes simul orarent pro ea, vox de celo insonuit: "Indigetis suis precibus et ipsa cum Deo existens non indiget vestris. "

Indexed exemplum: TE019368
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para