Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contritione (316)

Item ad idem. Refert Jacobus de Vitriaco quod cum in quadam regione quidam princeps latronum habitaret, tante malicie, tante ferocitatis erat, ut omnes transeuntes jugularet. Hoc audiens quidam sanctus abbas cum bono equo et indumentis ad locum in quo morabatur perrexit. Et captus statim ductus est ad principem latronum. Et cum interrogasset eum quid vellet, respondit latro: "Equum et vestes. ” Tunc abbas: "Justum est hoc quod petitis, quia ista Dei sunt communia, et cum multis annis fueram usus et justum est ut et vos utamini. Sed volo ut dicatis mihi quid facietis de eis. ” respondit latro: "Vendemus et ememus victus necessaria. ” Tunc abbas: "Fili, quare cum tanto labore et periculo acquiris victum et vestitum tuum; veni mecum et omnia necessaria tibi ministrabo. ” Cumque ille rennueret ex hoc quod non posset comedere fabas et cetera, dixit abbas: "Tibi dabo carnes et pisces et vinum electum, et panem et lectum optimum et ideo sequere me. ” Qui acquiescens, dum essent in monasterio, servitorem ei statuit qui cotidie ministraret omnia promissa. Et postquam latro comederat, monachus in presencia illius de mandato abbatis comedebat panem et aquam. Requisita causa tante penitentie a latrone, respondit monachus: "Non propter peccata que fecerim hanc penitentiam facio, sed ut habeam Deum propicium in morte et in -[f° v°]- judicio hoc facio. ” Tunc latro compunctus cum contritione dixit: "Ego miser et infelix, qui tot furta tot homicidia, tot adulteria, tot sacrilegia feci, nunquam jejunavi. Quomodo ergo Deum propicium habebo ?” Et provolutus cum lacrimis ad pedes abbatis sic se afflixit in penitentiis ut omnes in abstinentia superaret.

Indexed exemplum: TE019371
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para